HENRIK WERGELAND - SAMLEDE SKRIFTER
V.BREV, RETTSlNNLEGG 1. BIND: BREV


TIL LUDVIG MALTHE

Chania IVto post idus Jan:
[ 17. januar 1828].

   Desiderium meum & voluptatem, quam sentio, tecum amice
colloquendi & ad locum carissimum orbis terrarum epistolas mit-
tendi, diutius -- etsi hebdomade tantum una præterlapsa -- co-
hibere nequeo.avsn>
   Verba tamen hoc consilio tibi facio, ut gratias meas salutemque
intimam sorori tuæ Lovisæ agas, ob novam causam, quam ea
mihi, amicitiam amantissimam -- qua lætor -- augendi fovendique,
verbis suis consolatoriis, litteris matris tuæ honestæ Dahl ad-
scriptis, in margine adjectis, dedit. Certe optimum cor in paucis
his verbis repræsentat se, vivit, floret & gaudeo, quod, mihimet
etiam partem in tali corde esse, scio. Scio etiam, certe scio,
pro certo habeo, sororem, Huldam meam intime dilectam, illa
hæreditate materna -- corde optimo mollissimoque, ornatam
esse! O si quando hoc aperte & elate, non solus, non contentus,
abjectus, lacrymis taciturnis amorem satians amare ausus fuerim!
d.V,b.1,s.41   O si hoc quando meum, meum regnum roseum vocare licuerit!
O si firmiter, per æva hoc amare & vires hoc ut beatum red-
derem, intendere licuerit!
   Studeo saltem, ut, quoad vitæ rationem & scientias tali for-
tuna -- quantum in me situm est -- dignus forem. Sed dies
desperat, nox sperat: altera hora spem ad nubes, supra stellas
struit -- altera destruit & ad orcos dejicit! o Inquietas abomi-
nanda!



   Perdiligens nunc volumina theologica perscrutor & usque ad
tempus, gaudio & timore exspectatum, quo fortuna aut ad coe-
lum aut ad orcum monstratura est, semper & indesinenter, ne
propria culpa mala, quæ -- quod sentio -- ferre non possum,
me irruant, perscrutabor. Rarius amicos viso, sed in cella mea,
cum defatigato animo horam quandam remisero, inclusus, fabu-
lam quandam "Himmel og Jord" viribus animi mei intentis, ju-
cunde intentis, depingo.

   En voluptas sola mea & voluptas, qua fumans, imaginibus lætis,
ridentibus, quarum scena eo loco est, quo nunc degis amice,
cinctus fruor!

   Tragoediam quandam -- florem atrum juventutis -- tibi per-
legendam mitto. Jamdudum hujus oblitus eram, cum a L. Auberto
eam receperim & potius amicus eam legere potest quam auctor
Fidibusser de ea decerperet.

   Fabula mea -- si justis & competentibus censoribus placuerit
-- Huldæ meæ dedicanda est. Cuinam enim nisi illi, reginæ,
Zenobiæ cordis mei -- flores animi debeo?

   Ludovice! mi care Ludovice! Huldam per vitam mortemque di-
lectissimam, saluto, persaluto. Oro, supplico, ut ea non eum, qui
intime pureque amat, abhorrens timeret! Quam felix & quietus
tunc essem!

   Etiam matri familiæque tuæ pro me salutam meam referes &
amicum tibi, litteras exspectantem, esse recordaberis, quibus, cum
mater tua honesta & valde dilecta huc venerit & quo animo
omnes tuæ (& H. præsertim) me meminerint, certiorem me facies.

Vale!
Henr: Wergeland.

d.V,b.1,s.42      Rex noster -- stat pro ratione voluntas -- vi & optata populi
despiciens, concionem maximam extraordinem mense Aprili fore
statuit.





TIL CHR. R. HANSSON
    BLA BAKOVER
   BLA VIDERE