HENRIK WERGELAND - SAMLEDE SKRIFTER
V.BREV, RETTSlNNLEGG 1. BIND: BREV


TIL NICOLAI WERGELAND

Christianiæ die post idus Novembris
MDCCXXVII
[!]

[ 14.november 1827]
.

S:
   Summas gratias quidem tibi -- carissime pater! ago; sed quan-
tum valent? valent -- insusurrat et dictitat cor -- vincula amoris
nostri mutui arctius connectere, quamvis meritis tuis de me im-
pares. Sed verbum solum præsens tempus præbet; -- verbum,
ex corde prosiliens, manu porrecta offert momentum: Res vero,
res restat -- annis tantum revelanda -- in sinu futuri gemitans
jacet: gemitans, quod nondum nata sit, quod tempus, quo fructibus
aureis curva procedet, lateat.

   Lætas meas gratias, singularem sane pietatem & litteræ &
pecuniæ & versiculorum benigna emendatio & egregius præsertim
tuus amor, per omnia illa clare perlucens, alta voce provocant.

   Audio, sentio, gaudeo & intimo mutuo amore amplector!
   Epistolam germanicam sororis meæ & quoad formam & ma-
teriam summe laudandam habeo; etiam lingva illa externa, me
judice egregiæ illius dilectissimæ puellæ singularium animi facul-
tatum diserta testis est. Forma pulcherrima, quoad orationem
d.V,b.1,s.29   maxime concinna, epistolæ illæ ornatæ sunt: materia & ingenium
& filiam laudat. Gavisus perlegi.
   Novum carmen Napoleonicum tibi commendo: inter prolem
meam poeticam filium ingentem, immo fere gigantem & patri
dilectissimum, quem pro solita tua benevolentia, excipe! adopta!
fove! & fave! Hebdomade vel decem diebus intermissis in-
dulgenter remittas!

   Matrem meam mitissimam & meo intimo amore amplexam
atque sororem carissimam Augustam (& Camillam si scripseris
quando) meis verbis salutatas rogo. Censum tibi in præpositura
agenti omnia ex voto eveniant! Salvere te jubeo optime pater!

   Amore tuo benefico semper filium tuum intimo gaudio per-
funderis! Sic spero & spe lætor: sic scio!
tuus

Henricus.

   P.S. Festo foederis Scandinavorum, in theatro publico, histrio-
nibus in fabula quadam, ad festum spectante, "vivat rex!" excla-
mantibus, vehementissime exsibilatum est. Princeps tumultus (en
Fuldmægtig) turbis & incommodis, exarcho auctore, implicatus
dicitur. Credibile autem est, histriones tantum & fabulam sane
miserabiliorem objectum fuisse exsibilationis. Me vero primum
"vivat" exclamantem, ingens multitudo summo cum applausu se-
cuta est & exsibilatio fere præstrinximus. --
Aubert epistolam accipit.





TIL HULDA MALTHE
    BLA BAKOVER
   BLA VIDERE